IECUR

IECUR
IECUR
extorum nomine olim intellectum, quod in Extispicina illius potissimum ratio haberetur. Plin. l. 11. c. 37. Iecur in dextra parte est. in eo, quod caput extorum vocant, magnae varietatis. M. Marcello, circa mortem ——— defuit in extis. Sequenti deinde die geminum repertum est. Defuit et c. Mario, cum immolaret Uticae —— Divo Augusto Spoleti sacrificanti primo potestatis suae die sex victimarum iecinora replicata intrinsecus ab ima fibra reperta sunt, responsumque duplicaturum intra annum Imperium. Caput extorum tristis ostenti caesum (victimarii cultro tactum aut vulneratum) quoque est, praeterquam in sollicitudine ac metu, Tunc enim perimit curas etc. ad quem locum vide Notas Dalechampii ut et quae supra diximus, in voce Hepar, item ubi de Extispicina, Fibris, et Fissiculatione. Plura vero de Iecoris pecuini lobis, maximo inprimis eorum, Arabibus Ziada, i. e. κατ᾿ ἐξοκὴν, augmentum s. extuberantia, Hebr. eodem sensu Gap desc: Hebrew Graecis τράπεζα, i. e. mensa, quod instar mensae latus sit, dicto, quam partem iecoris Deus olim in Altare suum adoleri iussit, Exod. c. 29. v. 13. et 22. et passim in Levitico, apud Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 45. etc. Hinc Inspector iecinoris, Hebr. Roe baccabed, Ezech. c. 21. v. 21. pro Haruspice, vide supra, ubi de IX. Divinationis generibus, quorum in Sacris mentio, in voce Divinatio. Sed et in mensariis Veterum deliciis anseris aut porculi iecur fuit, mulso, lacte, ficu et caricâ fartum. Athen. l. 9. c. 8. Χηνὸς ἧπαρ περισπούδαςτον κατὰ τὴν Ρ῾ώμην. Iuv. l. Sat.
5. 1. v. 113.
Anseris ante ipsum magnis iecur ———
Unde iocus Mart. l. 13. in Xeniis Epigr. 57. cuius Epigraphe iecur anseris.
Adspice quam tumeat magno iecur ansere maius
Miratus dices; hoc, rogo, crevit ubi?
Et a ficis infartis ἡπάτια ςτεςθυκασμένα, apud Polluc. aliis σηκωτὰ, iecinora talia. Quâ voce recentiores Graeci quodlibet iecur appellarunt, ut eos imitati Latini ficatum: quod hodieque Galli in lingua sua retinent. Salmas. ad Solin. p. 1055. Vide quoque Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 3. c. 93. ubi et in suibus vivis hepar praeparari ficorum pastu, ex Galeno, addit, ut et supra in voce Anser: sicut de iecore mulli, ibidem in Vett. deliciis, in voce Mullus; Scauri, Scarus. Aliter vox sumitur, in Eupolidis illo, apud Athen. l. 9. c. 8. p. 384.
Εἰ μὴ σὺ χηνὸς ἧπαρ, ἣ ψυχὴν ἔχεις.
Ni tu fortassis iecur, vel mentem habes.
Hic enim Sapientiam notat: ut in isto vet. Epigr. in Caton. Gramm. 11. apud Suet. de Ill. Gramm. p. 827. in Octavo.
En cor Zenodoti, en iecur Cratetis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Foie gras — Pâté de foie gras redirects here. For the story by Isaac Asimov, see Pâté de Foie Gras (short story). Fat liver redirects here. For the medical condition, see Fatty liver. Foie gras with mustard seeds and green onions in duck jus …   Wikipedia

  • TITYUS — Iovis filius ex Elara Orchomeni filia, quam cum Iuppiter compressislet, gravidamque reddidislet, veritus Iunonis indignationem, inter terrae viscera eam occoltavit; instante vero legitimô partus tempore, Elara mirae magnitudinis puerum enixa est …   Hofmann J. Lexicon universale

  • hígado —     Uno de los componentes básicos de la alimentación infantil, y quizá también el que más repugnancia provoca, incluso más allá de la infancia, es, sin duda, el hígado de animales como la ternera, el cerdo, o, en otro estilo, los higaditos de… …   Diccionario del origen de las palabras

  • EXTISPICES — ab extis inspiciendis dicti sunt olim Auspices, qui e victimatum in aris occisarum visceribus, ex artis suae quae Extispicina dicta est, disciplina consideratis, sutura praedicebant; de qua Cic. Extis, inquit, omnes fere utimur. Haec viguit… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RACHAM — Hebr. Gap desc: Hebrew seu Rachama, Gap desc: Hebrew, cuius mentio Deutereon. c. 14. v. 17. Vultur, est, apuilae similis, seu Γυπαίετος, vulturinâ specie aquila; cuiusmodi avem sic describit Phile, Οὗ τὴν τε κεφαλήν γε, βαςιλεῦ, καὶ τὸ ςτόμα,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Foie gras — Paté de foie gras servido como picnic con un vino. El foie gras (en francés ‘hígado graso’), o también fuagrás,[1] es el hígado hipertrofiado …   Wikipedia Español

  • Hígado — (Del lat. vulgar ficatum < lat. jecur ficatum < jecur, hígado + ficatum, alimentado con higos.) ► sustantivo masculino 1 ANATOMÍA Víscera u órgano glandular que realiza importantes funciones en el organismo, como la secreción de la bilis o… …   Enciclopedia Universal

  • ANSER — I. ANSER Poeta Romanus, quem Ovid. procacem vocat, l. 2. Trist. v. 435. Cinna quoque huic comes est, Ciunâque procacior Anser. Propert. l. 2. Eleg. nit. v. 90. ubi de Virgilio: Nec minor his animis, aut si minor, ore canorus Anseris indoctô… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CAUCASUS — I. CAUCASUS mons editissimus in Septentrionali Asiae parte, Indiam dirimens a Scythia. Val. Flaccus, l. 5. Argonaut. v. 154. Ultimus inde sinus, saevumque Cubile Promethei Cernitur in gelidas consurgens Caucasus Arctos. A Circassis Salatta,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FISSICULATIO — Veteribus dicta est apettio viscerum et extispicina, quae exta findendo fiebat. Apulei. somnis confirmandis, extis fissiculandis. Proprie vero de iecore fissum dicebatur, quod Graec πύλην vocabant. Exta enim iecur κατ᾿ ἰξοχην` appellabant. Salmas …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”